- ORPHANOTROPHI
- ORPHANOTROPHIqui praeponuntur Orphanis nutriendis, tamquam Tutores seu Curatores minorum: secundum Iustinianum in l. Orphanotrophos, in princ. Cod. de Episc. et Cler. et in l. Omnia. De iisdem Spec. in tit. de Orphanotropho et in tit. de his qui alien. nom. in iudic. inter. in vers. Orphanotrophus et in tit. de Instrum. edit. §. nunc vero aliqua, v. 26. et §. ult. v. sunt etiam Orphanotrophi: et text. in Authent. de alien. et emph. §. emphyteuseos vero per totum, alibique passim. Locus vero, ubi filii istiusmodi orbi et parentibus privati nutriebantur, Orphanotrophium dictus est, cuius meminit Imperat. in l. illud, §. si quis vero et l. penult. in princ. Cod. de sacrosanct. Eccl. et in l. omnia privilegia, Cod. de Episc. et Cleric. Vide Calvin. Lexic. Graece ὀρφανοτροφεῖον, quae vox legitur apud Balsamonem in can. 8. Concilii Chalced. p. 332. ubi Episcopo non subici Monachos seu Clericos templorum εν τοῖς Ο᾿ρφανοτροφείοις ait. Item in Collect. Constitut. Eccl. ex l. 1. Cod. num. 19. ubi donationes, Actis non insinuatas, quae ad 500. usque nummos fierent, inter alia, εἰς τὸ ὀρφανοτροφεῖον, ratas esse, dicitur. Eorum inventorem Hircanum Iudaeorum Principem Hegesippus facit. Opus plane regium, unde et Orphanos non nisi ipsi Archonti curae esse etiam Athenienses voluêre, uti patet ex lege Solonis, memorata Demostheni πρὸς Μακάρτ. Et Orphanotrophi munus in Aula Byzantina magni fuit habitum, ut quô frater Michaelis Paphlagonis Imperatoris ornatus legitur apud Zonaram. In quo vero id proprie constierit, habetur in Coll. cit. num. 31. sed rebus in peius labentibus, desiit, sub postremis videl. Imperatoribus, teste Codinô, apud Suicerum Thesaur. Eccles. voce Ο᾿ρφανοτρόφος. Vide quoque Meursium Glossar. Scil. Orphanus, qui caret patre, praesidiôque paternô, quae Graeca vox est. Sed et laepis pretiosus, inquit Albertus M. qui in corona Imperatoris, non unquam alibi visus est, propter quod Orphanus dictus. Fuit is in colore vinosus, subtilem habens vinositatem sicut si in candidum nimis micans penetraret in rubeum clarum vinosum et sit superatus ab ipso; et traditur, quod aliquando in nocte fulsit: seil nunc tempore nostrô non micat in tenebris. Meminit Nicephorus Bryennius l. 1. c. 17. Πολυθρυλλήτου μαργάρου ὃν Ο᾿ρφανὸν κατωνόμαζον, Margariti illius decantati, Orphani vocati. In clade Romani Diogenis in Turcarum venisse potestatem pretiumque eius 90000. aureorum, refert El-Macinus Histor. Saracen. apud Car. du Fresne. Lychnitem fuisse, diximus supra voce Lychnis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.